Psalms 69

CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. Monet ut in Deo, non in nobis, gloriemur. CAS. Hic omnis petitio affirmatio est, unde non sunt timendae tribulationes. Hic versiculus ante omnes horas in initio praedicitur, quia, cum orare solemus, maxime tentare nititur diabolus, ut muscae morientes perdant suavitatem unguenti. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. ne proles a justitia poena sequatur. etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, ID. ID. Duo genera sunt persequentium, etc., usque ad exit integer, qui neutro capitur. CAS. Monet laetari bonos, quos egenos Deus adjuvat et liberat. Quia non unquam debet cessare a laude ejus. CAS. Nostro more dictum, ubi quis laudibus crescit; quod non Deus, sed nos laudando proficimus. CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quaeritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quae fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.
Copyright information for VulgGlossa